| Musa,
        canem luge defunctum, nomine Gunner,Qui pueris olim spesque dolorque fuit.
 Corpus erat monstro nigrum, longissima cauda:
 Quis fuerat mater nescio quisve pater.
 Restat iners nunquam, semper tamen arva peragrat
 Quicquid humi spectat protinus ore capit.
 Huc illuc pueri vano clamore sequuntur
 Sed frustra: laetus Gunner ubique fugit.
 Per flores veluti tempestas ille ruebat
 Caulibus atque novis maxima pestis erat.
 Tandem finis erat: quandam mordere parentum
 Audet, ut in prato sola tenebat iter.
 Edicit dominus mortem: teque improbe Gunner,
 Nunc habet ut comitem Cerberus ipse suum.
 
 
 (C.P. Selwyn)
 |